- BUCCELLA
- BUCCELLAGraece ψωμίον, memoratur l. 5. Cod. Theodos. de Annonis civicis, Civis Romanus, qui in viginti panibus sordidis ----- 50. uncias comparabat, sriginta et sex uncias in buccellis sex mundis sine pretio consequatur: ubi buccellae dicuntur panes parvuli rotundi, seu κρικελλοειὸῆ ψωμία, uti βουκέλλους interpretatur Constantinus Porphyrogenitus, l. 1. περὶ ςθεμάτων. Vide quoque infra Paxemates, it. Buccellatum. Atque hinc Buccellarii, de quibus mox. Sed et in Ecclesia vox usurpata est, ut apparet ex Capitulis Caroli M. l. 6. c. 191. Ut Sacerdotes admoneant viros ac mulieres, ut ad Basilicas luminaria et incensum, et buccellas et primitias offerant. Quibus paria habent Capit. Herardi Archiepise. Turon. c. 114. ubi voce hâc denotantur oblatae panis, quae Ecclesiae eius aevi consuetudine, ad usum Eucharistiae, apopulo fideli, ad Mensam Domini offerebantur: quas ad imaginem nummorum et ad tenuîssimam levissimainque formam, a veri panis specie alienam, fuisse iam suô aevô redactas, conqueritur. Bernoldus Presbyter Constantiensis in Exposit. Ordinis Rom. In modum namque denarii istiunmodi panem formari caepisse, ipse quoque docet Honorius Augustodunensis l. 1. etc. Tertullian. de Monogam. sic panes vocat, quos Ecclesiae Ministri mulieribus domum dabant perferendas. Graeci vero Constantinopolitani Βουκάκρατον appellabant buccellam vino intinctam, seu sacram Eucharistiam, vel panem Eucharîsticum intinctum, ut est apud Auctorem libri Milraculor. SS. Cosimae et Damiani c. 10. etc. Vide Car. du Fretne Gglossar. et infra passim, inprimis ubi de Pane, Pane Fracto, item de Eulogiis, nec non in voce Nebula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.